NIVEUS Color

NIVEUS Color
NIVEUS Color
olim relatus inter Regales. Ita Ioh. Laurentius ICtus Notis in Phaedrum l. 5. fab. 7. v. 36.
Princeps ligato crure, niveâ fasciâ,
Niveisque tunicis, niveis etiam calceis.
Hinc Pompeio istiusmodi fasciâ crus alligatum habenti, Favonius, non refert, inquit, quâ in parte corporis sit diadema: Res eius REgias exprobrans, cavillatione panni exigui, apud Val. Max. l. 6. c. 2. Ex. 7. Diadema enim, agens de Syphace Silius l. 17. Africanis Regibus album fuisse ostendit: quale etiam Iulio tribuit Sueton. c. 79. Unde albam fasciam id Lucian. vocat in Navigio. Ex caeruleo et albo interstinctis Persarum diadema constitisse, Curtius habet l. 6. c. 6. etc. Translatus color ad summam in sacris dignitatem, apicem nimirum Pontificalem, quem Galerum, et
Albogalerum dixêre, quorum is cuivis Sacerdoti, hic Flamini Iovis peculiaris erat, nomen habens a land hostiae albae Iovi immolari folitae, e qua is conficiebatur. Quod autem Diogeni pera et baculus, quod Regibus diadema, quod Imperatoribus paludamentum, id Pontificibus galerum fuit, Apuleius in Apol. Apud Israelitas quoque pileum Sacerdotalem byssinum fuisse, docet Hieronym. qui illum prolixe describit, in Ep. ad Fabiolam. Et ratio in promptu est, narnque album pro fausto, bono fortunatoque semper sumptum, cum nigrum atrumque infaustum haberetur: utpote diei illud, hoc noctis: illud vitae ac serenitatis, hoc mortis calamitatisque symbolum. Alb. Tibullus l. 3. Eleg. 6. v. 30.
— ——— Et sint candida Fata tua.
Hinc Deorum filios, ipsos Deos, Diisque annumeratos, albos finxêre Veteres. Horat. l. 1. od. 2. v. 30.
Nube candentes humeros amictus
Augur Apollo
Et candidum cum Virg. Caesarem vocat Ecl. 5. v. 56. Servius Deum interpretatur. Deorum quoque statuas niveis indui solitas fuisse vestimentis, indigitat Severus Sulpitius de Vita D. Martini l. 1. c. 9. Quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra Daemonum, candidô tecta velamine, miserâ per agros suos circumferre dementiâ. Ipsa Caelestium Curia seu caelum lumine multô circumfusum ornatumque, ob Deorum fingebatur praesentiam, ut de circulo lacteo fabulosae praeferunt ambages. Hinc et victoriam laetitiamque Niveus color indicavit, unde triumphantium currus, vestes, equi, pueri ad habenas et victima ipsa nivei coloris fuêre. Servius, ad illud Aen. l. 3. v. 538.
Tondentes campum late candore nivali.
Quod non tantum moris Romani, sed et Atheniensium fuisse, apud quos, pro victoria faciens, candidâ veste induebatur, docet Plut. in vita Demosthenis. Imo in genere, Deorum caelestium sacris albas solum hostias fuisse adhibitas, discimus ex Servio, ad Aen. l. 9. v. 120.
Nigram hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam:
Ubi ait: Victima pro qualitate Numinis dari solebat. Unde Iuvenalis Sat. 10. v. 65.
——— ———— Duc in Capitolia magnum
Cretatumque bovem.
Porro, uti pauperes ac rei pullati erant, ita divites, praesertim Senatores, Equites, Magistratus apud Romanos, niveis seu candidis utebantur togis. Calphurnius Ecl. 7.
Aut eques, aut nivei loca densavere Tribuni.
Iuvenalis, Sat. 10. v. 45.
—— —— Niveos ad frena Quirites.
Etiam tota civitas hôc colore splendebat, cum sollemnitatem aliquam, seu publicam, seu privatam peragerent: quod idem in Ludis Amphitheatralibus Scenicisque factum, ostendit Martial. l. 4. Epigr. 2. v. 1.
Spectabat modo solus inter omnes,
Nigris munus Horatius lacernis,
Cum plebs, et minor ordo, maximusque
Sancto cum Duce candidus sederet.
Nec aliter, nisi albati, etiam in lucto, cibum capiebant: Quis enim unquam in luctu domestico, aut in funere familiari, cenavit cum toga pulla? Cicer. Orat. in Vatin. In calceis tamen mollitiei videbatur hic color. Unde Cinna, quod calceus ei primânive candidior esset, a Martiali reprehenditur l. 7. Epigr. 32. v. 2. Et Aurelianus apud Vopiscum c. 49. Calceos mulleos, et cereos, et albos et hederaceos viris abstulit, mulieribus reliquit. Tertullian. quoque, de scortillis, quibus exornandis Lenones occupabantur, loquens: Impuro, inquit, cruri purum aut mulleolum inducit calceum. Ubi purum, idem esse quod album, ex Servio patet, ad Virgil. Aen. l. 12. v. 160.
———— Puraque in veste Sacerdos.
Unde Ascensius ad Persium Sat. 2. v. 39.
Haec ego nutrici nen mando vota: negato
Iuppiter haec illi, quamvis albata rogavit:
Albata, ait, id est, albis vestimentis in signum puritatis et honesti voti induta, iuxta ritum sacrificantium. Albâ enim togâ in sacrificiis et Romanos usos, monet Cicer. de LL. l. 2. Color albus praecipue decorus Deo est, cum in ceteris, tum maxime in textili etc. Possent varia addi, de diebus candidis, niveis lapillis, quibus in urnam coniectis reus olim absolvebatur: Albata factione, quae una e quatuor Circi factionibus erat, aliisque, de quibus, cum breves esse velimus, vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 4. c. 9. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 9. Anselm. Solerium de Pileo Sect. 9. Phil. Rubenium Electorum l. 2. c. 25. Ben. Balduinum de Calceo antiq. c. 8. et 17. ubi lineum cando rem in Pontificum quoque pedibus commendat, Hier. Bossium de Toga Rom. etc. ut et infra, in voce Nix.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • SACERDOS — nomen officii Ecclesiastici, apud Israelitas. Quemadmodum enim in Ecclesia N. T. institutos legimus Episcopos seu Ministros Verbi, Diaconos et Subdiaconos, sic in Veteri Ecclesia fuêre Sacerdotes, Levitae ac Nethinaei: quorum omnium caput… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Crocus — For other uses, see Crocus (disambiguation). Crocus Crocus longiflorus Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • CRISTA — I. CRISTA apud Virgilium, l. 9. Aen. v. 732. ubide Turno, tremunt in vertice cristae Sanguineae ornatus galeae est, qui illam admirabilem reddit, ut loquitur Etymologicum, Τὸ περιςςεϋον τῆς περικεφαλαίας ἀνάςτημα χάριν κόσμου καὶ καταπλήξεως.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Crocus — Saltar a navegación, búsqueda ? Crocus Crocus vernus Cla …   Wikipedia Español

  • Gladiolus — For other uses, see Gladiolus (disambiguation). Gladiolus Gladiolus Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • Croton (genus) — Taxobox name = Croton image width = 250px image caption = Croton eleuteria regnum = Plantae divisio = Magnoliophyta classis = Magnoliopsida ordo = Malpighiales familia = Euphorbiaceae subfamilia = Crotonoideae tribus = Crotoneae genus = Croton… …   Wikipedia

  • List of Croton species — This is the alphabetical list of species belonging to the genus Croton .A* Croton abaitensis * Croton abeggii * Croton aberrans * Croton abutilifolius * Croton abutiloides * Croton abutilopsis * Croton ackermannianus * Croton acradenius * Croton… …   Wikipedia

  • Mucuna pruriens — inflorescence Scientific classification Kingdom: Plantae …   Wikipedia

  • Narcissus papyraceus —   Narcissus papyraceus Narcissus papyraceus …   Wikipedia Español

  • Nivea — Fundación 1882 Sede Hamburgo …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”